Интервю на латински: De re publica litterarum deque humanitatis fundamentis*

Последна промяна на 03 ноември 2015 в 13:10 8197 4

Aloisius Miraglia.

Professor Aloisius Miraglia, a. 1965 Neapoli natus, est Latinista Italus et in toto orbe terrarum notus conditor Accademiae Vivarii Novi; magister praestantissimus et indefessus propagator in divulgandis viis et rationibus ad linguas classicas perdiscendas, quae quidem orginem ducunt e temporibus humanitatis restitutae.

Profеssor Miraglia m. Septembri ab Universitate Serdicensi nomine Sancti Clementis Achridensis et ab Lyceo Classico nomine Sancti Constantini Cyrilli Philosophi invitatus aliquot dies in Bulgaria degit et una cum Bulgaris discipulis, magistris, professoribus scholas praelectionesque habuit. OFFNews potuit eum convenire et multum de variis rebus colloqui. De hoc colloquio gratias ingentes ei agimus**.

Estne lingua Latina difficilior quam lingua Anglica?

Si ad grammaticam modo spectaveris, lingua Latina certe aliquanto est difficilior; verum si linguam Anglicam non perfunctorie tantum sed funditus perdiscere cupias, tum innumera vocabula memoriae mandare debeas. Nam quod in hac lingua e syntaxi deest, id immensa vocabulorum copia compensatur, quae inter se levissime licet differant, ista tamen discrimina ni bene calleas, subtiliora exprimere non valebis.

Grammaticam igitur consideranti lingua Anglica videbitur facilior, vocabulorum vero censenti copiam Latinus sermo; etenim omnes voces, quae ad artes, litteras, naturalemve historiam pertinent quaeque communes sunt toti Europae, recta ex lingua Latina aut per linguam Latinam e fonte Graeco ad nos usque devenerunt. Ideoque hac in re Latina lingua mihi facilior videtur.

Hoc tamen in universum sit dictum: si dein per singula ire voluerimus, etiam illud considerare oportebit, qua lingua patria utatur ille, qui Latine discere vult. Nimirum si quis Italus est, aut Hispanus, Lusitanus, Gallus, Dacoromanus, ei procul dubio longe facilior erit Latina quam Anglica lingua, dummodo eam opportuna via aptisque methodis aggrediatur.

Praeter hoc conventiculum quo orationes scholasque coram magistris et discipulis habuistis, aliisne quoque vinculis Academia vestra Bulgaricis institutis est devincta?

Iam ante aliquot annos cum lyceo classico (cui nomen compendiariis litteris est NGDEK) commercia instituimus; nam Ivanus Iliev primum, deinde alii quoque discipuli, Demetrius Dragnev et Crasimirus Ivanov ad nos venerunt, annumque integrum in nostra Academia degerunt. Huius autem commercii origines altius sunt repetendi: nam iam Milena Minkova – quae nunc in universitate Kentukiana litteras profitetur, eademque in hac Serdicensi universitate lauream est consecuta, ubi dein, ni fallor, etiam docuit – nobiscum vinculis amicitiae artissimis est coniuncta; quacum iam inter annum 1995um et 1998um plurima consilia inieramus. Nunc quidem nobis in votis est haec vincula, sicut cum multis aliis studiorum universitatibus totius orbis terrarum, artiora firmioraque reddere, ita ut ex Serdicensi quoque Athenaeo, cum magistri tum discipuli statis temporibus – quin singulis annis – ad nos veniant, qui litteris et humanitati studeant, atque in Italia aliquot dies commorantes alias vias rationesque docendi experiantur.

Praeterea haud ita pridem nos consilium Europeum inivimus, cui nomen est YouthEU; quo consilio id nobis proposuimus, ut non linguae tantum Graecae Latinaeve studia, sed ea praesertim humanitas, quae antiquitus et insequentibus quoque aetatibus floruit, in scholas variarum gentium iterum inducatur. Nam in dies saepius audire licet de Europae universaeque Americae civitatibus, ubi linguae Latinae studia aut omnino abolita sunt, aut exiguus tantum eis locus in scholis reservatur. Nos contra eo nitimur, ut litterae humanitasque iterum in honore collocentur, quod toti generi humano incremento fore credimus, unde etiam novae viae aperientur iuvenibus ut melius vivere possint. Quibus verbis et spiritalem quam dicunt vitam moralemve intellego, et commodis annuo cottidianis, quae e novis muneribus aliisque huiusmodi rebus affluent iuvenibus.

Quod ut fiat quam citissime, assiduam operam damus: hisce enim annis iam primos fecimus gradus, ut in variarum civitatum scholas et Athenaea lingua Latina maiore vi maioreque inducatur vigore: utputa in studiorum universitatem Pechinensem, in universitatem urbis in Chile sitae, quae Concepción vocatur, in universitatem urbis Brasilianae, cui nomen Rio Grande do Norte. Quas inter civitates etiam Bulgaria numeratur, unde ad consilium provehendum iam legati quidam delecti sunt, qui cum magistris lycei universitatisque Serdicensis vires iuncturi sunt.

Quid de discipulis Bulgaris censes, quid de magistris deque universitatis professoribus?

Discipuli omnes, qui apud nos versati sunt, optime in studiis cesserunt. Seduli enim sunt ac diligentes, qui bonis ingeniis nixi altissima quaeque assectantur. Adsunt etiam alii iuvenes, studiis adhuc in lyceo dediti, optimeque animati, quorum nonnullos iam Romae eo tempore cognoveramus, cum comitati magistris Academiam nostram invisissent. Porro interroges suadeo Demetrium quoque Dragnev, ut de iis scholis narret, quas una cum aliis nostris sodalibus secundum iam hac aestate habuit; ut omnibus iuvenibus, qui aliquid subcisivi temporis suapte sponte Musis dedicare vellent, via pateret iucundior, qua ad Latinum sermonem accedere possent. Videmus igitur in uno quoque horum adulescentium singulare quoddam erga litteras studium, quod sane bonam de eis spem nobis facit.

Iam autem ad magistros deveniam, a quibus heri hospitio magnifico luculentissimisque conviviis sumus excepti, inter quae verbis ultra citraque habitis videre etiam licuit quanto ii fervore studeant meliores hasce docendi inire rationes, quae originem quidem trahunt e temporibus humanitatis restitutae, quasque secuti brevi tempore ad plenam linguarum notitiam discipulos adducere possumus.

Speramus igitur fore ut magistri, Europaeo Coetu opitulante, saepius ad nostram Academiam veniant; tempore enim aestivo nonnullas scholas dedicamus eis qui has docendi vias ediscere cupiant. Hortamur insuper eosdem, ut inter annum quoque scholasticum, una cum discipulorum gregibus Romam concedant et nobiscum versentur. Namque inde fiet, ut alii ab aliis discamus, et ut nos ab eorum experientia et illi fortasse a nostro usu docendi vicissim aliquid incrementi capiamus.

In Bulgaria unum tantum est lyceum, in quo discipuli linguam Latinam et linguam Graecam discere tenentur. Quomodo in Italia res se habent?

In Italia lingua Latina etiam nunc obligatoria est, quae in omnibus lyceis classicis et scientificis – quae dicuntur – in paedagogicis et in iis quae linguis discendis destinata sunt, traduntur. Unde fit, ut iuvenum haud exiguus numerus: singulis annis octingenta fere milia (800.000) linguae Latinae operam navent. At quantumvis studeant, raro, proh dolor, ad hanc linguam perdiscendam valent: nam viae et rationes, quas magistri sequuntur, nondum sunt efficaces adeo, ut discipuli, peracto studiorum curriculo, auctores expedite legere queant. Est autem spes praesertim in lyceis classicis collocanda, quibus etiam nunc centena milia adulescentium per quinas horas singulis septimanis Latinae, quaternas Graecae linguae incumbunt: quod tempus certe linguis discendis abunde sufficeret. Nec desperandum est iis, qui in lyceis quae scientifica dicuntur, litteras profitentur: nam ibi quoque ternae horae Latino tribuuntur sermoni. In ceteris vero lyceis, quibus Latinae scholae ad binas tantum horas redactae sunt, res multo difficilius ad bonum exitum perduci possunt. Dicendum est tamen in nostra patria res non ita geri atque in aliis terris, ubi lingua Latina est optiva. Apud nos enim, si quis in lyceum classicum aut scientificum ingreditur, is necessario Latinae linguae studere debet.

Ergo magnus est discipulorum numerus.

Magnus adhuc numerus est, qui tamen in annos decrescit.

Ii omnes qui linguam Latinam loquendo exercent, mihi quadam societate inter se coniuncti esse videntur. Rectene sentio?

Discrimen inter ea commercia quae hac nostra aetate hominibus intercedunt atque inter illa vincula quae Latini sermonis cultores inter se copulat, mihi hoc videtur esse: quod lingua Latina est sermo proprius rei publicae cuiusdam, quae non angustis terrarum confinibus continetur, sed patria est omnibus iis, qui vel hac tempestate vel antehac, saeculorum decursu doctrina sua litterarum patrimonium auxerunt. Etenim haec praecipua est linguae Latinae virtus, quod mortua est. Mortua est, quandoquidem ad nullum pertinet populum mutationibusque, quae ex usu cottidiano veniant, non est obnoxia. At cum mortua sit – vel potius immutabilis – non tamen est cadaverosa, non est sepelienda, non est oblivione obruenda. Namque ea lingua – ut Valahfridus Stroh demonstravit – qua saeculo Io a. Ch. n. Cicero Vergiliusque sua opera exaraverant, ob horum in scribendo elegantiam, in dicendo puritatem quodammodo exemplo facta est omnibus iis, qui postea per saecula et hominum aetates Latine scripturi erant; itaque huius linguae structura grammatica penes litteratos omnino mutari desiit. Accesserunt sane temporum decursu vocabula nova atque propter varias causas genus quoque scribendi subiit mutationes, sed lingua ipsa iisdem fere legibus grammaticis usque regebatur. Unde fit, ut cum difficillimum mihi sit librum qui Beowulf inscribitur operave Elfrici Anglice legere – quamquam linguam Anglicam, quae nunc est, satis bene teneo – Ciceronem tamen vel Erasmum, Vergilium vel Petrarcam, Boethium vel Iohannem Baptistam Vicum, quin etiam litteras encyclicas nuper a Pontifice conscriptas nullo discrimine legere possim: quem ad finem unam tantum linguam didicisse sat est. Talis igitur est hic noster sermo, qua in aulas antiquorum hominum ingredi liceat eosque rogitare, eorum voces audire, cum iis colloquium instituere possimus.

Quod colloquium non modo locorum superat confinia – quod fieri solet lingua quoque Anglica – verum etiam temporum angustias excedit. Adde, quod Anglica iis populis sit lingua propria, qui in Britannia in America, in Australia aut in Africa Meridiana nati et educati sunt; lingua Latina e contra, cum ad nullam gentem pertineat, omnibus iis est communis, qui bonas litteras colunt ac Musarum mansuetiorum sunt amici. Equidem Dantem, Petrarcam, Boccaccium, Melanchtonem, Erasmum, Gravinam huius eiusdem rei publicae cives esse censeo. Sunt, mehercle, nonnulli, qui huius sermonis studium umbraticis quibusdam imputant, quibus aut in bibliothecis delitescere aut uspiam Latine pernugari volup sit. Immo vero, omnes hac lingua opus habent, qui disciplinae cuiuslibet historiam percurrere velint. Hac botanici, hac medici, hac iuris periti ad plenum provinciae suae conspectum assurgere possunt; nullaque ferme provincia est humanae doctrinae, quae Latine tractata non sit. Et cum haec sit lingua qua usi maiores nostri animum humanum, civium societatem, universum denique mundum perscrutati sint; sine hac ne nunc quidem temporis ullus est Europaeus homo, qui se tam intus quam novisse foris contendere possit. Indigemus enim diuturnis et spatiosis colloquiis, qualia saeculorum decursu hac lingua sata sunt, ut feritatem ex animis deponamus humanitatemque – ut ait Petrarca – tandem induamus.

Possitne, tua sententia, lingua Latina tamquam communis sermo institui inter omnes Europeos?

Latinam linguam omnibus Europaeis in communem usum devenire equidem neque credo, neque – ut verum fatear – futurum esse spero. Etenim ii viri qui Coetui Europaeo moderantur, de innumeris disserere solent rebus, quae cum identidem mutantur, tum citissime in omnes linguas converti debent, ut quoquo versus annuntientur. Sic de legibus fit, sic de decretis, sic de novissimis consiliis. Iste tamen concitatus nuntiorum cursus haud bene congruit cum lingua Latina, quae in usu hominum cottidiano non est. Inducatur igitur, dixerint aliqui, in popularem usum. Atqui, si hoc forte fieret, illas prorsus virtutes sermo Latinus amitteret, quarum gratia per saecula vigebat et florebat. Quare enim iste tam diu in doctorum usu fuit? (Doctos dixi, nam scire oportet numquam iterum hanc linguam penes ullum fuisse populum inque usu cottidiano ex eo tempore quo imperium Romanum corruit. Permansit autem in doctorum commercio qui philosophiam, theologiam, ius, litteras, naturalem historiam, medicinam hac una lingua tractarunt eademque inter se disputabant. In alias autem provincias novae linguae sunt inductae, quarum quidem multae prorsus e Latina prodierant.) Quae est igitur vera virtus qua lingua haec in doctorum commercio permansit? Ea quam antea diximus: esse hanc linguam immutabilem, quae ideo et universalis sit et mutationis expers. Quae si in usum rursus induceretur cottidianum, fieret id quod linguae Hebraicae evenit, quae quidem ex eo tempore quo reddita est populo, a pristina sua forma gradatim descivit; unde nonnunquam accidit, ut illi Hebraei qui ceteroquin expeditissime cottidiano utantur sermone, difficultatibus aliquot Sacram Scripturam intellegant. Item Latina lingua, ubi primum in cottidianum usum inducta fuerit, syntaxi gradatim simplicior simpliciorque fiet, vocabulis novissimis usque farcietur, linguis recentioribus magis in dies assimiletur, post paucos annos denique in quandam linguam Neolatinam exibit. Quid igitur emolumenti ea nobis affere possit? Quae utilitas, quae virtus, quae in ea vis propria amplius residebit?

Quantum tamen cottidianum hunc linguae Latinae usum reprobo, tantumdem miror cur quibusdam in doctrinarum provinciis omnino is non sit acceptus. Nihil enim absurdius mihi videtur quam eos qui rebus antiquitus gestis, qui Graecorum philosophiae, qui litteris Latinis incumbunt e variis orbis terrarum regionibus in unum convenire, ut dein inter se Anglice, Germanice, Gallice, Italice aliisque linguis de hisce disputent doctrinis.

Quod si haec nostra lingua olim inter botanicos, zoologos, medicos aliosque naturalis historiae studiosos institueretur, certe id neque factu difficillimum foret, et immo magnum inde incrementum hisce deveniret disciplinis; tempora tamen nondum videntur adeo matura ut hoc postuletur. Atqui inter litterarum cultores usus Latinae linguae prorsus tam esset expeditus – quippe quam omnes hi homines discere debuerint neque diuturna exercitatione callere possint – quam est impeditus et onerosus mos iste Babelicus qui nunc temporis in academiis viget. Quam confusionem si unius Anglici sermonis ope dissipare conamur, praepostere agimus, nam – ut Iosephus Ijsewijn rectissime monuit – inde fiet, ut omnes illi, qui in Britannia vel in America nati et educati sint, in disputationibus semper praevaleant, cum ceteri quantumvis Anglice didicerint, numquam illos sermonis subtilitate aequare poterunt. Quae inter doctos iniquitas nulla omnino lingua 'naturali' reparari potest, neque singulorum opiniones et coniecturae eadem perpendentur trutina, donec lingua Latina, quae nullius gentis est, inter omnium gentium doctos, qualis per saecula erat, media restituatur.

Quae omnia non ego solus sic esse censeo, sed ad tempora usque recentissima communis fuit opinio. Ecce, nuper in hac bibliotheca librum quendam anno 1955o editum nactus sum, cui operi hisce verbis auctor praefatur: „Equidem de lingua Tocharica Latine scripturus sum: primum quia lingua Latina aptissime grammaticae describuntur partes; tum quia omnes viri qui tanta sunt doctrina ut ad linguam accedant Tocharicam, noverint oportet et Latinam; quid enim absurdius quam ad alienam tamque a nobis remotam doctrinam accedere nostrae ipsorum linguae ignaro”. Cuius viri monitu utinam cordatius disciplinas ordinemus atque ad meliorem reducamur mentem.

Possuntne etiam hac nostra aetate carmina, fabulae Romanenses, pelliculae cinematographicae Latine confici?

Alii aliter de hac re senserunt. Dalambertius quidem, qui aetate 'luminum' floruit, linguam Latinam doctorum commercio reservandam sensit, quam ad carmina componenda fabulasve Romanenses exarandas non convenire censebat. Ea enim tempestate notiones illae, quae postea inter Romanticos in pretium devenerunt, iam in hominum animis oriri coeperunt, secundum quas ars poetica ex proprio cuiusque populi genio provenit itaque sponte sua profundi debeat.

Verum effloruerunt etiam postea mirabiles poetae, qualis Iohannes ille Pascolius fuit: qui quidem Latine carmina longe pulchriora quam Italice, sermone patrio, panxit; quibus immo conscriptis cum ipso Vergilio contendere videtur. Id enim in eius versibus admirandum est – qui nec frigent nec certe olent lucernam – quod animo poetae sunt quam maxime conformes cuius sensa mentemve nusquam non exprimunt.

Inde nobis recentissime exstitit sermonis Latini novum quoddam specimen, ex quo simul illa agnoscitur aetas, qua Pascolius vixit, simul aeterna linguae huius virtus celebratur. Huic sane poetae non multi censentur pares: raro enim fit ut alicuius adeo hac lingua imbuatur animus, adeo ea nervis haereat, adeo etiam in sucum et sanguinem convertatur.

Ceterum quid eo postuletur, ut aliquis summus in hac lingua artifex evadat, difficile dictu est; at nihil omnino obstare mihi videtur, quominus docendi causa, in discipulorum usum fabulas quaspiam, carmina, pelliculas aliave huiusmodi conficiamus. Quae opera certe artificio, doctrina, limae etiam severo labore non carebunt, simul tamen usui erunt ut discentium animi excitentur eisque via patescat qua iucundius et expeditius ad altam linguae litterarumque notitiam perveniant. Omne enim tulit punctum – ait Horatius – qui miscuit utile dulci.

Ad quam rem homines aetatis nostrae exhortari velis?

Hac nostra tempestate humanitatem litterasque quam maximo studio fovere debemus, idque cavere quod in litteris apostolicis quae a Veterum sapientia nomen ducunt scribitur: ne scilicet algidi efficiamur tamquam eae machinae quas ipsi gignimus.

Gravissima enim pericula his temporibus humano imminent generi: cum gentes integrae bellis exterritae e sua patria in nostras profugiant terras, ubi tamen aegre alios inveniunt homines, quibus intellegantur, quibus digne excipiantur, quibus secundum humanitatem, id est secundum illam generis humani caritatem et benevolentiam, quae omnes nos coniungat, tractentur. Nam certe multa huic rei accedunt quae consideranda sunt innumeraeque difficultates inde nobis oriuntur; at interim res ferina quadam philautia geritur, et saepius bestiis quam hominibus videmur similiores, quae territorium ubi circumminxerunt, id rictu acerrimisque latratibus a quopiam defendunt, qui eo pedem inferre temptaverit.

At quisnam huic rei mederi possit aut unde remedium arcessatur? Unicum videlicet remedium, quo metus longe repelli, quo philautia aliquatenus leniri potest, in hominum honesta et perpetua institutione posita est, quae maxime per litteras fieri potest. Bonae enim litterae a Cicerone humanae vocantur, ab Erasmo humaniores, ea prorsus de causa, quod hominem humaniorem reddunt, suntque tamquam alimonia qua homo gradatim perficitur. Quae quidem sententia – hominem non nasci sed fieri – in proverbio fuit humanitatis restitutoribus. Cumque omnes ceterae bestiae tales nascantur quales natura effictae sunt, nos humanitatem induere et feritatem deponere debemus. Quod ut fieri possit, ut hanc metamorphosin vere subeamus utque serpentum instar exuvias veteres deponamus novamque induamus pellem, animos et mentes nostras illis litteris imbuere oportet, quarum ope de homine, de societate humana, de rebus ante nos gestis – quae interdum atrocissimae fuerunt – doceamur, quo lucidius futura parare et prospicere queamus. Ut verbis Petrarcae utar, simul ante retroque prospicere: hoc denique magni hominis officium est.

Ad verum igitur litterarum cultum homines exhortari velim, qui illuc spectet ut meliores fiamus. Hac eadem mente Academiam nostram instituimus, hac eius fines dilatare studemus. In votis enim nobis est magnum institutum condere humanitati destinatum, ubi speramus fore ut haec fax, haec lampas, haec humanitatis flamma conservetur indeque quam latissime propagetur. Quae quidem flammae si exstinctae erunt, tum generi humano caecae ingruent tenebrae.

Страница на статията : 0102
За писането на коментар е необходима регистрация.
Моля, регистрирайте се от TУК!
Ако вече имате регистрация, натиснете ТУК!

29.12 2015 в 19:46

Historia magistra vitae est.

04.11 2015 в 20:46

докато провеждате мираля на латински, що не си калибрирате финалния орифициум със собствения интелект??? ще ви стане много бенефициентно. на нойзи може да му го подадете в инфундибулума.

03.11 2015 в 14:25

Със същия успех може да пуснете и статия на корейски по нататък.

03.11 2015 в 13:31

Ego autem non cognoverunt